Aspecto moral de la conquista de Canaan

Cum agitur de occupatione Chanaan duae imprimis fiunt difficultates : israelitas nempe crudeliter admodum egisse, atque incolarum ius violasse (p. 145 s.). Priorem quidem difficultatem nullo negotio solveris, si cum Stade aliisque auctoribus admiseris nullum fuisse cruentum bellum, sed potius amicab...

Full description

Saved in:  
Bibliographic Details
Main Author: Fernandez, A. (Author)
Format: Print Article
Language:Undetermined language
Check availability: HBZ Gateway
Journals Online & Print:
Drawer...
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Published: Peeters 1922
In: Biblica
Year: 1922, Volume: 3, Issue: 2, Pages: 145-164
Further subjects:B Land grabbing
B Conquest
Parallel Edition:Electronic
Description
Summary:Cum agitur de occupatione Chanaan duae imprimis fiunt difficultates : israelitas nempe crudeliter admodum egisse, atque incolarum ius violasse (p. 145 s.). Priorem quidem difficultatem nullo negotio solveris, si cum Stade aliisque auctoribus admiseris nullum fuisse cruentum bellum, sed potius amicabilem consuetudinem. At id vetant testimonia historica, quae neglegere non licet (p. 146-149). Strages igitur et vastatio fuerunt: immo Deus ipse ilia decreverat (Deut. 7, 1-2); quod quidem decretum fuit non conditionatum sed absolutum (p. 149-155). Ut israelitae atque ipse Deus a nota crudelitatis vindicentur plures propositae sunt explicationes, quas inter: 1) Deus plenum habet dominium vitae hominum; 2) Destructio Chananaeorum nihil aliud erat nisi punitio eorum criminum (p. 155 s.); quae quidem explicationes falsae dici nequeunt, at certe insufficientes (p. 157 s.). Plenior explicatio videtur quaerenda in consilio Dei messianico, quod ut perficeretur, oportebat ut Israel separatus ab aliis gentibus maneret, ne earum idololatria et immunditiis contaminaretur (p. 158-160). Ad ius israelitarum quod attinet occupandi terram Chanaan, alii illud repetunt ex ipso Sem; alii ex Abraham, Isaac et Iacob; alii ex eo quod Israel bellum intulerit Chananeis iustum (p. 160-162). Etiamsi illud praetermittamus Deum potuisse ius Chananaeorum in israelitas transferre, opportunius videtur revocare in memoriam ius internationale non fuisse illa aetate remotissima apprime definitum; forsan ipsam victoriam contulisse ius; optime fieri posse ut tribui e propriis finibus eiectae ius daretur aliam sedem etiam armis sibi quaerendi (p. 162-164).
ISSN:0006-0887
Contains:In: Biblica