EPOCA DE LA ACTIVIDAD DE ESDRAS

Tria veniunt consideranda : 1. Mutuus nexus littera rius cc. 8-10 Neh. 2. Nexus historico-litterarius eorumdem cc. cum libro Esd. 3. Utrum Esdras praecesserit Nehemiae, an potius e contra illum secutus fuerit (p. 425 s.). 1. Cc. 8-10 Neh. constituunt unitatem quamdam litterariam, atque adeo sunt int...

Full description

Saved in:  
Bibliographic Details
Main Author: Fernández, A. (Author)
Format: Electronic Article
Language:Spanish
Check availability: HBZ Gateway
Journals Online & Print:
Drawer...
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Published: Peeters 1921
In: Biblica
Year: 1921, Volume: 2, Issue: 4, Pages: 424-447
Online Access: Volltext (lizenzpflichtig)
Description
Summary:Tria veniunt consideranda : 1. Mutuus nexus littera rius cc. 8-10 Neh. 2. Nexus historico-litterarius eorumdem cc. cum libro Esd. 3. Utrum Esdras praecesserit Nehemiae, an potius e contra illum secutus fuerit (p. 425 s.). 1. Cc. 8-10 Neh. constituunt unitatem quamdam litterariam, atque adeo sunt inter se connexa, ut non liceat illa ab invicem dissociare; nec quidquam efficiunt argumenta quae contra afferuntur (p. 426 s.). 2. Neque aliqua est sufficiens ratio cur eiusmodi capita ad finem libri Esd. transferantur. Illa namque optime cohaerent cum iis, quae praecedunt et quae sequuntur; neque talis translatio est necessaria ad explicandam rationem abruptam, qua liber Esd. clauditur (p. 427 ss.). 3. Cum igitur admittere oporteat Esdram fuisse Hierosolymis simul cum Nehemia, 445-433, quaeritur utrum adventus et ministerium Esdrae, quae describuntur in Esd. 7-10, ante Nehemiam, an potius post illum collocanda sint. Interpretes sunt recentiores, inter quos VAN Hoonacker, professor lovaniensis, primo loco est nominandus, qui existimant Esdram anno septimo non quidem Artaxerxis I, ac proinde anno 458, sed Artaxerxis II, scilicet anno 398 Hierosolyma venisse: cum vero adventus Nehemiae collocetur anno 445, patet ministerium Esdrae multo posterius ministerio Nehemiae fuisse. Plura in favorem huius sententiae producuntur argumenta, ducta tum e condicione historica Hierosolymorum (p. 430 ss.), tum e multis aliis adiunctis, inter quae mentio gader in Esd. 9, 9; Iohanan in Esd. 10, 6; quod nulla, e contra, fiat mentio Esdrae in prioribus cc. Neh.; quod nullae narrentur inimicitiae Tobiae, Sanaballat eorumque sociorum contra Esdram, etc. etc. (p. 435 ss). Si quis adiuncta historica accurate perspiciat, facile sibi persuadebit, condicionem Hierosolymorum cum prioritate Esdrae optime componi. Loci, qui e libro Esd.-Neh. adducuntur, aliam interpretationem vel patiuntur, vel omnino requirunt. Cum vero ex ipsa dispositione narrationum pateat auctorem sacrum id sibi persuasum habuisse, Esdram ante Nehemiam Hierosolyma venisse, dum alia argumenta efficaciora non proferuntur, illud ut magis scientificum et documentis historicis conformius tenendum est, Esdram anno 458 Nehemiam vero anno 445 Hierosolyma venisse (p. 441 ss.).
ISSN:2385-2062
Contains:Enthalten in: Biblica