L'origine del corpo del primo Uomo alla luce della filosofia cristiana e della teologia
Distinguitur triplex aspectus problematis: Scientificus, philosophicus, theologicus et ostenditur quomodo, quamquam nulla potest esse contradictio inter scientiam, philosophiam et fidem, tamen potest fieri ut ex sola fide possimus determinare qua via Deus de facto usus est ad efformandum corpus prim...
Main Author: | |
---|---|
Format: | Electronic Article |
Language: | Italian |
Check availability: | HBZ Gateway |
Fernleihe: | Fernleihe für die Fachinformationsdienste |
Published: |
Ed. Pontificia Univ. Gregoriana
1948
|
In: |
Gregorianum
Year: 1948, Volume: 29, Issue: 3/4, Pages: 392-416 |
Online Access: |
Volltext (lizenzpflichtig) |
Summary: | Distinguitur triplex aspectus problematis: Scientificus, philosophicus, theologicus et ostenditur quomodo, quamquam nulla potest esse contradictio inter scientiam, philosophiam et fidem, tamen potest fieri ut ex sola fide possimus determinare qua via Deus de facto usus est ad efformandum corpus primi hominis, inter plures quae lumine rationis apparent ut possibiles. Considerando rem sub aspectu philosophico concluditur ad aequalem possibilitatem quatuor hipotheseon: Deus omnipotens potuit vel immediate creare et animam et corpus primi hominis, vel eius corpus efformare ex materia anorganica, vel ad hoc adhibere corpus alicuius viventis inferioris, immo non videtur repugnare Ipsum etiam ad hunc scopum usum esse concursu instrumentali facultatis generativae alicuius bruti. Transitus fit deinde ad aspectum theologicum problematis et ostenditur quomodo ex fontibus revelationis exclusa sit immediata creatio corporis Adami. Aliae hipotheses quae possibiles apparent lumine rationis non videntur, saltem evidenter, exclusae, dummodo quis retineat peculiarem actionem divinam circa corpus primi hominis, originem primae mulieris, ex primo viro, unitatem generis humani. Si ergo quis loquendo de origine corporis primi hominis per evolutionem velit tantum significare illud uniri, ratione alicuius physicae derivationis, cum viventibus inferioribus, relinquendo philosophis et theologis ulteriores explicationes, eius sententia debet dici philosophice possibilis et theologice, saltem hucusque, libera, salvo eventuali iudicio Ecclesiae quae potestatem habet determinandi authentice sensum verborum Sacrae Scripturae. In fine agitur de modo agendi Ecclesiae erga hipothesim evolutionisticam, et ostenditur eius fundamentalis cohaerentia. |
---|---|
Contains: | Enthalten in: Gregorianum
|