Das Problem der quantitas materiae in der Scholastik
Phaenomena rarciactionis et condensationis ostendunt quantitatem materiae non mutari, etsi corporis volumen mutetur. Exinde concluditur quantitatem materiae esse independentem ab extensione spatiali corporis. Aristotelici generaliter docebant rarum esse quod habet parum de materia sub dimensionibus...
Main Author: | |
---|---|
Format: | Electronic Article |
Language: | German |
Check availability: | HBZ Gateway |
Fernleihe: | Fernleihe für die Fachinformationsdienste |
Published: |
Ed. Pontificia Univ. Gregoriana
1946
|
In: |
Gregorianum
Year: 1946, Volume: 27, Issue: 1, Pages: 89-109 |
Online Access: |
Volltext (lizenzpflichtig) |
Summary: | Phaenomena rarciactionis et condensationis ostendunt quantitatem materiae non mutari, etsi corporis volumen mutetur. Exinde concluditur quantitatem materiae esse independentem ab extensione spatiali corporis. Aristotelici generaliter docebant rarum esse quod habet parum de materia sub dimensionibus magnis, densum autem habere multum de materia sub dimensionibus parvis, quin tamen explicarent illud parum et multum, plus et minus de materia. Articulus nominat Aegidium Romanum tamquam primum philosophum qui problema aperte vidit et modo radicali solvere se contendit; in substantiis materialibus datur duplex genus quantitatis; unum per quod habet materia quod sit tanta et tanta, aliud per quod habet materia quod occupet tantum et tantum locum. Hanc sententiam mox ulterius evolvit affirmando duplicem quantitatem indeterminatam a qua procedat unica quantitas determinata corporis. Quam doctrinam, impugnatam a Thoma Sutton, Aegidius iam ita defendit ut ad doctrinam averroisticam recedere videatur. Hoc non obstante quidam posteri antiquiorem Aegidii sententiam adhuc commemorant atque condemnant. Etsi solutio definitiva quaestionis post saecula tantum inventa est, iuvabit forsan meminisse scholasticos, — inter quos Aegidius specialem meretur mentionem — problema notavisse eiusque solutionem quaesivisse. |
---|---|
Contains: | Enthalten in: Gregorianum
|