Aristidis et epistolae ad Diognetum cum Theophilo Antiocheno cognatio

Generalis consideratio praemittitur. — Intercedit utique necessitudo aliqua inter Aristidis apologiam et epistolam ad Diognetum; quae tamen necessitudo, utcumque sententias attingat, in elocutione et stilo penitus evanescit, cum nihil sit aeque dispar et inter se abhorrens. Aristidem usum esse epist...

Full description

Saved in:  
Bibliographic Details
Main Author: Ogara, F. (Author)
Format: Electronic Article
Language:Italian
Check availability: HBZ Gateway
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Published: Ed. Pontificia Univ. Gregoriana 1944
In: Gregorianum
Year: 1944, Volume: 25, Issue: 1/2, Pages: 74-102
Online Access: Volltext (lizenzpflichtig)

MARC

LEADER 00000naa a22000002 4500
001 1789280761
003 DE-627
005 20220211052853.0
007 cr uuu---uuuuu
008 220211s1944 xx |||||o 00| ||ita c
035 |a (DE-627)1789280761 
035 |a (DE-599)KXP1789280761 
040 |a DE-627  |b ger  |c DE-627  |e rda 
041 |a ita 
084 |a 1  |2 ssgn 
100 1 |a Ogara, F.  |e VerfasserIn  |4 aut 
245 1 0 |a Aristidis et epistolae ad Diognetum cum Theophilo Antiocheno cognatio 
264 1 |c 1944 
336 |a Text  |b txt  |2 rdacontent 
337 |a Computermedien  |b c  |2 rdamedia 
338 |a Online-Ressource  |b cr  |2 rdacarrier 
520 |a Generalis consideratio praemittitur. — Intercedit utique necessitudo aliqua inter Aristidis apologiam et epistolam ad Diognetum; quae tamen necessitudo, utcumque sententias attingat, in elocutione et stilo penitus evanescit, cum nihil sit aeque dispar et inter se abhorrens. Aristidem usum esse epistola ad Diognetum statui non potest, apologia enim Aristidis antiquior esse recognoscitur. Cum insuper epistolae ad D. auctor ante saeculum III quaerendus esse videatur, coniecturis quae hactenus propositae sunt haec adiicitur, quae Theophilum Antiochenum auctorem epistolae fuisse probabiliore sententia fulciri posse arbitratur. Hinc prima illa difficultas infirmatur ac fere diluitur, e differentia stili inter alios hactenus propositos auctores et epistolam ad D.; est enim Theophilus scriptor elegans: qui etiam, cum apologias scripserit, nihil mirum est quod apologias ante se scriptas, et Aristidianam ipsam, noverit. Huc adde, quod etiam Theophilus illam ipsam exceptionem sibi proponit, quae in epistola ab D. recurrit, ab ethnicis in christianos obiectam, religionem christianam esse novam; et quod praeterea, consentientibus praestantissimis recentioribus patrologis, nihil evincat epistolam ad D. — quod aliqui conati sunt — post saeculum III scriptam esse, immo omnia in ea possint saeculi II conditionibus tribui. Quo posito, Theophilus Antiochenus non importune designatur, fitque simul probabile (id quod non pauci suspicantur) Diognetum nostrum illum ipsum esse qui Marci Aurelii magister fuerit. Qui ad Autolycum, virum, quicumque ille fuerit, certe non gregarium, tractatus apologeticos, misit elegantia conspicuos, potuit ille quidem epistolam ad D. conscribere. Hoc argumentis internis (externa enim deficiunt) fulcire conabimur (pp. 74-76). Interim inde etiam haec lucubratio utilitatem afferre videbitur, quod Apologiae Aristidianae partem in recenti papyro repertam et ab H. J. M. Milne editam, nec apud nos vulgatam, cum versione latina et comparatione textus apud Migne editi exhibeat et multa praeterea mutuo conferat quae Theophilo Antiocheno cum Aristide et epistola ad Diognetum communia sunt. Quae, ut patet, possent per se ipsa subsistere. Sed ulterws progredimur. Iam eorum quae hactenus indicavimus demonstrationem quaerimus (pp. 76-85). Si, igitur, scriptor saeculi II quaeritur, cui maior sit rerum sententiarumque cum Aristide et epistola ad D. affinitas, necnon maior stili ipsius cum eadem epistola similitudo, neminem alium asserimus Theophilo Antiocheno praeferendum videri. Consulto praetermittitur quaestio de duobus postremis (12° et 13°) epistolae ad D. capitibus, quae a reliqua epistola dissident et aliunde adiecta censentur. Quodsi statuatur (quod non renuimus) haec capita ad auctorem Philosophumenon (Hippolytum) pertinere, eo ipso evincitur capita praecedentia, quae corpus epistolae constituunt, non esse eiusdem Hippolyti, cum stilus tantopere differat, et compositionis rhythmicae, quae tam in Philosophumenis quam in his capitibus deprehenditur, ne vestigium quidem in reliqua epistola appareat. Iam vero, si, hac controversia seposita, de similitudine inter Theophilum Antiochenum et auctorem epistolae ad D. inquiritur, primum quidem facundiae et elegantiae laus Theophilo vindicatur, deinde afferuntur ex utraque parte fragmenta quae similitudinem stili prae se ferunt, necnon quae stilo simul et sententiis congruunt; quae lectori iudicanda proponuntur, et certe multo plura sunt quam quae ab aliis in suas sententias afferuntur, et, ut putamus, maioris momenti. In medium proferuntur ea testimonia quibus efficitur, quemadmodum utrique auctori animo insideat difficultatem e novitate religionis petitam dissolvere. Quodsi in Apologiae postrema parte testimonia e Sacris Litteris deprompta coacervantur, in epistola ad D. modice nec verbo tenus adhibentur; id non a scriptore ipso sed a personarum rerumque ratione proficisci putandum est eoque vel maxime quod ipse Theophilus in prioribus libris ab eiusmodi testimoniis fere abstinet. Quod attinet ad Aristidem, inculcatum est saepius similem esse vitae christianae descriptionem quae ab eo exhibetur eamque eiusdem veluti tabulam pictam quae in epistola ab D. tantopere celebratur. Quod quidem eatenus verum est, si mera rerum enumeratio, eaque partim tantum, attenditur; sed ordo ipse et maxime stilus adeo differunt, ut nihil magis. Sunt praeterea multa in Aristide quae in epistola ad D. desiderantur, quaedam in hoc quae ab Aristide missa fiunt. Theophilus autem, ubi de hoc argumento disserit, mire tum cum Aristide (et Athenagora), tum cum epistola ad D. consentit, ut multis exemplis comprobatur, quae lector diiudicare per se ipse poterit. Nec desunt etiam non pauca in locutionibus ipsis similia, sed hoc aequis iudicibus minoris momenti esse videbitur, considerantibus eosdem auctores de eodem similive argumento tractantes eo ipso deprehendi non esse plagiarios, sed auctores, quod etiamsi in aliqua, pro re nata, incurrant similia, liberius argumentum versent, non vocum vestigia calcando, sed inhaerendo sententiis. Quibus praemissis, conclusio proponitur, inter saeculi II auctores nulli tam aequo iure epistolam ad D. tribui posse videri, quam Theophilo Antiocheno. Quodcumque tandem iudicium de conclusione feratur, saltem probabilitas negari non posse videtur, et certe placitura speramus quae de rebus ipsis in medium protulimus (pp. 85-102). 
773 0 8 |i Enthalten in  |t Gregorianum  |d Roma : Ed. Pontificia Univ. Gregoriana, 1920  |g 25(1944), 1/2, Seite 74-102  |h Online-Ressource  |w (DE-627)786673931  |w (DE-600)2771911-X  |w (DE-576)407313737  |7 nnns 
773 1 8 |g volume:25  |g year:1944  |g number:1/2  |g pages:74-102 
856 4 0 |u https://www.jstor.org/stable/23570202  |x Verlag  |z lizenzpflichtig  |3 Volltext 
935 |a mteo 
951 |a AR 
ELC |a 1 
ITA |a 1  |t 1 
LOK |0 000 xxxxxcx a22 zn 4500 
LOK |0 001 4055757344 
LOK |0 003 DE-627 
LOK |0 004 1789280761 
LOK |0 005 20220211052853 
LOK |0 008 220211||||||||||||||||ger||||||| 
LOK |0 035   |a (DE-Tue135)IxTheo#2022-02-08#8D581AA0CD6C9B0B4B41E54F2E06074786EF6CB0 
LOK |0 040   |a DE-Tue135  |c DE-627  |d DE-Tue135 
LOK |0 092   |o n 
LOK |0 852   |a DE-Tue135 
LOK |0 852 1  |9 00 
LOK |0 935   |a ixzs  |a ixrk  |a zota 
ORI |a SA-MARC-ixtheoa001.raw