Psicología de la conversión en S. Agustín: II. Fases de la crisis del espíritu y acción interna de la gracia
Disseritur hoc loco de problemate conversionis apud St. Augustinum sub luce eius conceptionis psychologicae et theologicae de actione gratiae in anima hominis. Initio desumpto a theoria conversionis Plotini, quam Augustinum prae oculis habuisse constat, triplex distinguitur phasis cui in intimiori s...
Main Author: | |
---|---|
Format: | Electronic Article |
Language: | Spanish |
Check availability: | HBZ Gateway |
Fernleihe: | Fernleihe für die Fachinformationsdienste |
Published: |
Ed. Pontificia Univ. Gregoriana
1941
|
In: |
Gregorianum
Year: 1941, Volume: 22, Issue: 3, Pages: 325-352 |
Online Access: |
Volltext (lizenzpflichtig) |
Summary: | Disseritur hoc loco de problemate conversionis apud St. Augustinum sub luce eius conceptionis psychologicae et theologicae de actione gratiae in anima hominis. Initio desumpto a theoria conversionis Plotini, quam Augustinum prae oculis habuisse constat, triplex distinguitur phasis cui in intimiori sua vita subest omnis creatura spiritualis quae nondum luci immutabili Veritatis adhaeret: prima est originis et vitae informis; altera conversionis et illuminationis; tertia adhaesionis et perfectae imitationis Sapientiae divinae seu Verbi. Hic ab auctore analysi subiicitur prima phasis de qua St. Doctor plura scripsit pulcherrime in diversis operibus. Ostenditur simul quanta profunditate ab Augustino perspecta sit atque sub lumine gratiae soluta illa crisis mentis de qua Pascal aliique recentiores conscii fuerunt et sunt. Principium quippe animae humanae ut cuiusvis spiritualis creaturae est aeterna Sapientia, a qua omnis vita intellectualis recipitur sive inchoata et informis sive illuminata et perfecta; quae immutabilis Sapientia seu Verbum, in interiore homine habitans, non cessat occulta inspiratione vocationis loqui ei creaturae cui principium est, ut convertatur et inhaereat Formae incommutabili in qua demum beata sit. Haec idea fundamentalis in psychologia conversionis St. Augustini assumitur hic ad innuendam solutionem similium quaestionum psychologiae religiosae recentis. |
---|---|
Contains: | Enthalten in: Gregorianum
|