Towards the solution of the critical problem
Exploratur fundamentum fiduciae, quam mens de valore suorum iudiciorum sentit. Cum autem de valore ipsius iudicii agatur, nullo medio probandi, quod iudicium requirat, ideo nec ratiocinatione nec legis universalis applicatione, ad problema solvendum uti licet. Unica igitur methodus procedendi suppet...
Main Author: | |
---|---|
Format: | Electronic Article |
Language: | English |
Check availability: | HBZ Gateway |
Fernleihe: | Fernleihe für die Fachinformationsdienste |
Published: |
Ed. Pontificia Univ. Gregoriana
1939
|
In: |
Gregorianum
Year: 1939, Volume: 20, Issue: 2, Pages: 237-256 |
Online Access: |
Volltext (lizenzpflichtig) |
Summary: | Exploratur fundamentum fiduciae, quam mens de valore suorum iudiciorum sentit. Cum autem de valore ipsius iudicii agatur, nullo medio probandi, quod iudicium requirat, ideo nec ratiocinatione nec legis universalis applicatione, ad problema solvendum uti licet. Unica igitur methodus procedendi suppetit in intuitione experientiae mentalis tamquam concretae et singularis realitatis; videnda est in ipso actu iudicii huius infallibilitas. Elicio actum directum iudicii et reflectendo intueor. Primo evidens est quod obiecto, intellectui apparenti, identitatem attribuo cum re prout est in se. Deinde in actu reflexu qua tali nihil aliud video nisi agnitionem facti, quod obiectum illud idem cum re extramentali mihi apparet. Hinc patet identitas inter actum reflexum et directum, quatenus uterque cognoscit obiectum in mente, obiectum extra mentem, et identitatem inter haec. Praeterea actus reflexus experitur se realitatem actus directi ideo affirmare, quia obiectum est reale, non quia illud reale redditurus est; aliis verbis, iudicium reflexum se sibi ipsi revelat. Sed cum intuear intrinsecam naturam actus reflexi, hic patet mihi tamquam activitas revelatrix absolute. Unde mens cognoscit se ordinari ad suum obiectum non producendum sed revelandum seu ordinari ad praesuppositam realitatem in se. |
---|---|
Contains: | Enthalten in: Gregorianum
|