Estudios sobre la terminologia trinitaria en la época postnicena: ἀπάτως — ἀπαϱάλλαϰτος

Auctor dialogi I pseudoathanasiani (MG 28, 1292-1329) proprietates divinarum personarum effert has: Pater, ἀπάτωϱ - ἀναίτιος; Filius, ἐχων πατέϱα; S. Spiritus, ἐχων αἰτιον. 1) ἀπάτωϱ est vox originalis dialogi, quae non occurrit, ut attributum Patris, apud PP. Capadoces. Occurrit autem in litteratur...

Full description

Saved in:  
Bibliographic Details
Main Author: Segovia, Augusto (Author)
Format: Electronic Article
Language:Italian
Check availability: HBZ Gateway
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Published: Ed. Pontificia Univ. Gregoriana 1938
In: Gregorianum
Year: 1938, Volume: 19, Issue: 1, Pages: 3-36
Online Access: Volltext (lizenzpflichtig)
Description
Summary:Auctor dialogi I pseudoathanasiani (MG 28, 1292-1329) proprietates divinarum personarum effert has: Pater, ἀπάτωϱ - ἀναίτιος; Filius, ἐχων πατέϱα; S. Spiritus, ἐχων αἰτιον. 1) ἀπάτωϱ est vox originalis dialogi, quae non occurrit, ut attributum Patris, apud PP. Capadoces. Occurrit autem in litteratura praechristiana vario sensu ab eius etymo derivato. In epist. ad Hebr. 7, 3 praedicatur de Melchisedech tamquam typo Christi. In litteratura christiana reperitur sensu christologico, ad significandum Verbum carnem sumpsisse de Virgine, apud Lactantium, S. Greg. Naz., Didymum, et pseudo-Chrysost. Denique vox ἀπάτωϱ sensu trinitario numquam adhibetur a magnis Patribus saec. IV; et inde elucet originalitas auctoris dialogi, etsi idea, quam ipse hac voce exprimit, adsit iam clare apud S. Athanas. et PP. Capadoces. II) ἀπαϱάλλαϰτος vox est, cuius sensum trinitarium non satis hucusque exploratum fuisse censemus. Adhibita fuit a philosophis praesertim stoicis duplici sensu: 1° immutabilis in se, 2° alii prorsus aequalis. In litteratura christiana. A) Usque ad Conc. Nicaenum: Origenes praeparavit formulam ἀπαϱάλλαϰτος εἰϰών, quae postea Filio attribuitur a symbolo Luciani, S. Athanasio, et Alexandro Ep. Alex., et de qua sermo fuit in Conc. Nicaeno, ubi tamen ut magis claram praetulerunt PP. vocem ὀμοούσιον; B) Post Conc. Nicaenum adhibetur: 1° ut epitheton vocis εἰϰών, a S. Basilio, S. Io. Chrysost., S. Epiphanio, Didymo et aliis, ad significandum Filium esse Dei invisibilis perfectissimam imaginem; 2° ut explicativa termini ὀμοούσιος, a S. Basilio, Amphilochio, et S. Greg. Naz.; 3° ad explicandos S. Ioannis textus consubstantialitatem Filii exprimentes, a S. Cyrillo Hieros., S. Basilio, Apollinare, S. Greg. Nysseno, et Amphilochio; 4° ad exprimendam unitatem naturae divinarum personarum, a S. Basilio, et S. Greg. Nysseno. C) Apud theologos macedonianos formula ἀπαϱάλλαϰτος εἰϰών reperitur adhibita sensu semiariano; unde elucet cur dialogus I pseudoathanasianus, qui inter orthodoxum et pneumatomachum disputationem exhibet, eadem formula sensum exprimit vel orthodoxum vel semiarianum, prout illam ponat in ore vel orthodoxo vel pneumatomacho. Merito tandem ab eadem formula Conc. Nicaenum abstinuit, utpote quae vario sensu interpretari poterat.
Contains:Enthalten in: Gregorianum