La sucesión apostólica en la Historia eclesiástica de Eusebio Cesariense

I) Certum est Eusebii intentum describendi in HE, tamquam primarium obiectum, Apostolorum successiones; quod tamen, ob agnitam rei difficultatem, inadaequate tantum ad effectum perduci potuit. II) Inquirentes in usum vocis διαδοχή aliqui ex criticis contendunt ea minime designari in HE ut praecipuum...

Full description

Saved in:  
Bibliographic Details
Main Author: Salaverri, J. (Author)
Format: Electronic Article
Language:Spanish
Check availability: HBZ Gateway
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Published: Ed. Pontificia Univ. Gregoriana 1933
In: Gregorianum
Year: 1933, Volume: 14, Issue: 2, Pages: 219-247
Online Access: Volltext (lizenzpflichtig)
Description
Summary:I) Certum est Eusebii intentum describendi in HE, tamquam primarium obiectum, Apostolorum successiones; quod tamen, ob agnitam rei difficultatem, inadaequate tantum ad effectum perduci potuit. II) Inquirentes in usum vocis διαδοχή aliqui ex criticis contendunt ea minime designari in HE ut praecipuum obiectum Episcoporum catalogos, alii autem censent ipsa voce significari in HE successionem, sensu tamen non stricto sed lato, fere ut philosophorum successiones in antiquis scholarum philosophicarum historiis. III) Cum pateat « Apostolorum successiones » χατ'ὲξοχήν in HE triplici nota insignitas esse, ostendimus solum in Episcoporum catalogis has tres notas verificari. Quod ut evincamus, romanam Episcoporum successionem ipsis Eusebii verbis reproducimus, persuasi non sufficere eas quae ab Harnack et Schwartz traduntur. IV) « Philosophorum successiones », quas Eusebius refert, perscrutati sumus, earumque optimam transcripsimus, ut ex eius comparatione cum Episcoporum catalogis, discrimen appareat, quod inter utrumque successionum genus manifeste interest; dum e contra philosophorum successio secundum HE successsioni magistrorum catecheseos aequipar est. V) Igitur « Apostolorum successiones » χατ'ὲξοχήν in HE sunt Episcoporum catalogi, in quibus strictus successionis conceptus, diversus a successionum philosophorum notione, elucet. Quare intra ideam successionis historicam, secundum quam suum opus Eusebius in libros divisit, centrale ac primarium obiectum sunt Episcopi, tamquam traditionis Apostolorum in ecclesiarum regimine continuatores ac successores.
Contains:Enthalten in: Gregorianum