Nuovi studi sulle antiche lettere dei Papi: Originali e registri del secolo IX Canone critico per le lettere pontificie dei secoli VII-IX

Plurimas inter collectiones manuscriptas, quibus Romanorum Pontificum saeculorum IV-XII epistulae ad nos usque transmissae sunt, collectiones inquam, quibus eiusdem saepe epistulae textus multiformibus variantibus discrepat, anxius haeret modernus historiae indagator. Incuria antiquorum editorum, qu...

Full description

Saved in:  
Bibliographic Details
Main Author: Silva-Tarouca, C. (Author)
Format: Electronic Article
Language:Italian
Check availability: HBZ Gateway
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Published: Ed. Pontificia Univ. Gregoriana 1931
In: Gregorianum
Year: 1931, Volume: 12, Issue: 1, Pages: 3-56
Online Access: Volltext (lizenzpflichtig)
Description
Summary:Plurimas inter collectiones manuscriptas, quibus Romanorum Pontificum saeculorum IV-XII epistulae ad nos usque transmissae sunt, collectiones inquam, quibus eiusdem saepe epistulae textus multiformibus variantibus discrepat, anxius haeret modernus historiae indagator. Incuria antiquorum editorum, qui nihil de variantibus diversorum codicum solliciti, arbitrarium textum confixerunt, evenit, ut omnes fere antiquae epistularum Romanorum Pontificum editiones — antiquas dico illas saec. XV-XIX editiones, quae secundum criticae philologicae et historicae regulas confectae non sunt — investigationibus criticis, tum historicis, tum theologicis ineptae fierent. Exemplo adducitur Ballerinorum editio epistularum s. Leonis M. inter antiquas illas editiones facile eminens, cuius tamen textus in multis et non levibus deficit. Gravior insuper antiquarum editionum defectus in permixtis cum authenticis spuriis epistulis habetur (I). Primaria criticae quaestio de archetypo est, ex quo exemplaria epistularum in codicibus saec. VI et ss. adservata fluxerunt, et de archetypi relatione ad exemplar autographum (originale), ex Romani Pontificis cancellaria emissum. Autographum duplici via divulgabatur: aut ipsum autographum in scrinio illius, qui accepit, adservatum, multiplici descriptione divulgabatur, aut apographum, autographo aequivalens, in ipsa cancelleria Romana confectum et in registro, quod vocant, servatum, ipso Romano Pontifice iubente descriptum, fons exemplarium in codicibus nunc existentium fuit. Quaeritur, num exemplaria in codicibus servata indicia praebeant ad cognoscendum fontem traditionis, autographum scil. vel registrum. Collatis perraris epistularum RR. Pontificum exemplaribus autographis a saec. IX existentibus, probatur, certas formulas secundum leges cancellariae concinnatas, in autographis epistulis existere. Ex Iohannis VIII autem registro ostenditur, formulas illas in registro aut omitti, aut certa lege abbreviari (II). Examinantur collectiones epistularum saeculis IX, VIII, VII compilatae, de quibus aliunde constat eas ex autographis descriptas esse, et ostenditur compilatores collectionum in describendis epistulis fideliter formulas diversis temporibus diversas descripsisse (III a, b, c, d, e). Sequentibus articulis aliae collectiones epistularum Romanorum Pontificum crisi subicientur.
Contains:Enthalten in: Gregorianum