Determinazioni idealiste: METAFISICA
Videtur idealismus in metaphysicae sublimi regione totus versari, quippe qui res universas spirituali natura contineri asserit, spiritum quoque ad purum intelligendi actum unice reduci contendit. Est nimirum idealistarum principium maximum: esse est percipi. Quaecumque exsistere dicimus eo tantum su...
Main Author: | |
---|---|
Format: | Electronic Article |
Language: | Italian |
Check availability: | HBZ Gateway |
Fernleihe: | Fernleihe für die Fachinformationsdienste |
Published: |
Ed. Pontificia Univ. Gregoriana
1922
|
In: |
Gregorianum
Year: 1922, Volume: 3, Issue: 3, Pages: 355-384 |
Online Access: |
Volltext (lizenzpflichtig) |
Summary: | Videtur idealismus in metaphysicae sublimi regione totus versari, quippe qui res universas spirituali natura contineri asserit, spiritum quoque ad purum intelligendi actum unice reduci contendit. Est nimirum idealistarum principium maximum: esse est percipi. Quaecumque exsistere dicimus eo tantum sunt quo ipsa cogitatione percipiuntur et hoc ipso constituuntur. Actum vero intelligendi ponunt idealistae unum, necessarium, aeternum, omnes actus qui in nobis multiplices videntur complectentem, iisdemque, etsi diminute et contingenter, se manifestantem. Videtur quidem unusquisque nostrum sui conscius et sibi suos actus attribuens; unicus tamen vere est qui subsistit ac dicit Ego: Ego transcendens. Hoc ipsum vero habet perpetuum fieri, quo esse simul et non esse componuntur, est enim indeficiens operatio, quae si non actu semper fieret, iam neque operatio esset, nec vita, nec spiritus: mors et nihil superessent. Deus hoc pacto perpetuo gignitur, at nunquam perfectus est: frustra cogitaremus, si iam esset plena et absoluta cogitatio. Haec sunt praecipua capita, quae ad refutandum exposuisse sat est. Tamen quaedam subiciemus quibus non ipsos sibi adversarios cohaerere pateat: quod quidem nobis absurdum est, iis vero nihil. Denique ostendemus quanta iniuria antiquis idealistae succenseant, eo quod in veteri philosophia non satis intellectus nobilitati ac virtuti provisum fuerit. |
---|---|
Contains: | Enthalten in: Gregorianum
|