RT Article T1 SONDEO EN EL PROCESO ROMANO DEL ARZOBISPO CARRANZA JF Archivum historiae pontificiae VO 3 SP 193 OP 238 A1 IDÍGORAS, J. IGNACIO TELLECHEA LA Spanish YR 1965 UL https://ixtheo.de/Record/1787810216 AB Romanam periodum (1567-1574) causae inquisitorialis archiepiscopi B. Carranza O.P. fere nullus historicus, post L. Pastor, investigandam suscepit. Iam vero, plurima adhuc restant, quae exploratione et dilucidatione indigent. Praemissis quibusdam indicationibus circa statum causae in Hispania, ad annum 1567, quo reus a Pio V Romam evocatur, colliguntur hic omnes notitiae de vicissitudinibus causae Carranzianae, quae per celeberrima nuntia Avvisi di Roma ad insigniores viros et civitates mittebantur. Editur deinde consilium theologorum romanorum, hispanorum iudicio contrarium. Tandem in lucem profertur documentum, quo Pius V sententiam volebat ferre favorabilem in causa Carranzae; quod tamen, ob mortem pontificis, nec plene confici nec multo minus promulgari potuit.