RT Article T1 LA MÉTHODE EN EXÉGÈSE BIBLIQUE D'APRÈS SAINT THOMAS D'AQUIN JF Divus Thomas VO 93 IS 3/4 SP 225 OP 242 A1 Elders, Leo 1926-2019 LA Italian YR 1990 UL https://ixtheo.de/Record/1787797376 AB Inter commentarios auctorum modernorum in theologiam S. Thomae Aquinatis, opera quae considerant expositiones et lecturas Doctoris communis in libros S. Scripturae sunt pauca. Nihilominus in universitate studiorum Parisiensi praelectiones biblicae solebant esse munus academicum principale magistrorum. In hoc articulo indicantur proprietates exegeseos Aquinatis. Supponitur a S. Doctore sacrum Textum inspiratum esse; adhuc Scriptura est liber Ecclesiae, in medio Ecclesiae et in fide catholica legendus. Amplius S. Thomas prae oculis habet unitatem totius S. Scripturae. Quoad modum interpretandi sacrae Paginae, enumerantur: divisio textus et interpretatio sensus. Doctrina S. Thomae de sensu litterali intentioneque auctoris necnon de sensu mystico textus exponitur. In fine adducuntur exempli gratia specimina ex commentariis in evangelium S. Ioannis et epistularum S. Pauli.