RT Article T1 PERSONNALISME POLONAIS CONTEMPORAIN JF Divus Thomas VO 88 IS 1/3 SP 58 OP 76 A1 Kowalczyk, Stanisław 1932- LA Italian YR 1985 UL https://ixtheo.de/Record/1787795101 AB Dissertatio duobus partibus constat. Quarum prima disserit de thomistico-phaenomenologico personalismo Caroli Wojtyla (qui postea foetus est Summus Pontifex loannes Paulus II) auctoris libri “Persona et actus” (Osoba i czyn). Exponuntur et fontes philosophicae huius personalismi (id est: thomistica entis philosophia atque cogitationes M. Scheler), et methodi (i.e. intuitio phaenomenologica et analysis metaphysica), et descriptio phaenomenologica activitatis cognoscitivae humanae ex ipso hominis esse pendentis (agere sequitur esse), et metaphysica theoria personae (natura etpersonalitas), nec non ea quae respiciunt relationem individui ad societatem (personalismus christianus adversus individualismum et collectivismum). In secunda parte inquisitionis auctor de aliis modis personalismi qui nunc in Polonia extant disserit, nempe de thomismo existentiali qui ab Alberto Krapiec, O.P., profertur et de sententia circa hominem a Josepho Tischner proposita (“ego axiologicum” fit principium philosophicae reflexionis).