ONTOLOGICAL PRINCIPLES OF HEGEL'S DIALECTIC
Dissertatio tribus partibus constat. In prima parte de tripartito schemate hegeliano evolutionis entis disseritur. Omnem formam entis Idea praecedit, quae apud Hegel est forma, Logos, demiurgus absolutus. Natura cum exterior forma et alienatio Logi, tum superior gradus summae conscientiae sui est. S...
Main Author: | |
---|---|
Format: | Electronic Article |
Language: | Italian |
Check availability: | HBZ Gateway |
Fernleihe: | Fernleihe für die Fachinformationsdienste |
Published: |
Edizioni Studio Domenicano
1979
|
In: |
Divus Thomas
Year: 1979, Volume: 82, Issue: 4, Pages: 374-395 |
Online Access: |
Volltext (lizenzpflichtig) |
Parallel Edition: | Non-electronic
|
Summary: | Dissertatio tribus partibus constat. In prima parte de tripartito schemate hegeliano evolutionis entis disseritur. Omnem formam entis Idea praecedit, quae apud Hegel est forma, Logos, demiurgus absolutus. Natura cum exterior forma et alienatio Logi, tum superior gradus summae conscientiae sui est. Spiritus, demum, ut summa forma evolutionis ideae absolutae, naturam dynamicam habet. Hegel concedit quidem numericam multitudinem entium exsistere, simul tamen asserit omnia entia ab Absoluto progredi. Huiusmodi ontologia repetenda est ab illa ratione interpretandi res quae "dialectica" dicitur. Hegeliana enim dialectica non solum methodus scientiarum, sed etiam theoria entis est. Dialectici monismi acceptio viam aperuit ad naturam infinitam Absoluti cum natura finita rerum hominisque coniungendam. Fundamentum hegelianae dialecticae in "contradictione" positum est, quae aut tamquam affirmatio realis ontologicaeque contradictionum, aut tamquam coniunctio oppositorum aspectuum rerum intelligi potest. Huius dissertationis Auctor cum tali interpretatione non consentit. Ipse potius putat principium contradictionis dialecticae congruere cum theoria autocreationis Logi eiusque progressionis. In tertia parte dissertationis Auctor demonstrat ontologicum monismum, idealismum dynamismumque in Hegelii theoria entis et in eius dialectica fundari. Hegeliana dialectica, cum ontologia panlogismi firmiter connexa, vult non materiam, sed Logum primas partes tenere. Qua de causa, separatio methodi dialecticae ab ontologia panlogismi, quam materialismus dialecticus suggerit, verae philosophiae hegelianae aliena existimanda est. |
---|---|
Contains: | Enthalten in: Divus Thomas
|