LA SITUAZIONE METAFISICA DELL'UOMO (APPROSSIMAZIONE ALLA TEOLOGIA)
Quod non totaliter est aliquid, participare dicitur. Quodlibet individuum est totaliter id quod est (essentia specifica), sed simul non exhaurit Virtualitatem huius essentiae, quae subsistit etiam in aliis individuis. Participatio praedicamentalis univoca postulat participationem praedicamentalem an...
Главный автор: | |
---|---|
Формат: | Электронный ресурс Статья |
Язык: | Итальянский |
Проверить наличие: | HBZ Gateway |
Interlibrary Loan: | Interlibrary Loan for the Fachinformationsdienste (Specialized Information Services in Germany) |
Опубликовано: |
1972
|
В: |
Divus Thomas
Год: 1972, Том: 75, Выпуск: 1, Страницы: 30-55 |
Online-ссылка: |
Volltext (lizenzpflichtig) |
Итог: | Quod non totaliter est aliquid, participare dicitur. Quodlibet individuum est totaliter id quod est (essentia specifica), sed simul non exhaurit Virtualitatem huius essentiae, quae subsistit etiam in aliis individuis. Participatio praedicamentalis univoca postulat participationem praedicamentalem analogam, tamquam fundamentum metaphysicum multiplicitatis realis. In hac participatione praedicamentali distinguitur quoque aspectus constitutivus (compositio ac distinctio realis materiae et formae) et aspectus constituens sive causalis, quod est fundamentum relate ad primum. Attamen essentia communicatur tantum secundum rationem suam et non secundum esse, quia secundum illud esse non est nisi in uno tantum habente. Participatio praedicamentalis postulat ut fundamentum participationem transcendentalem, uti transitum ab ordine formait ad ordinem realem. Sed totalitas realis entium, quantenus divisa et non totaliter unitaria, exigit aliquid supra quod fundetur: participatio transcendentalis constitutiva – quodlibet enim ens possidet suum proprium actum essendi – postulat tamquam fundamentum participationem transcendentalem constituentem sive causalem. Entia ostendunt esse diversificatum, sed efformans quoddam totum ordinatum. Hie ordo et haec communitas radicalis exigunt aliquod prineipium seu, aliis verbis, hierarchia requirit aliquod Primum. Deus simul dans esse, producit id quod esse recipit: et sic non oportet quod agat ex aliquo praeexistenti. Solummodo Deus causat esse, quia solus Deus est Esse. Agitur de causalitate non formait, sed effectiva et exemplari. Ipse Deus non est aliquid eorum quibus dat esse: non enim est sicut unum quod est pars multitudinis, cum nihil Ei ex aequo connumerari possit, neque etiam est sicut unum eodem modo quo alia. Et tamen operatur in omnibus ut interius agens, quia agit creando. Homo includitur in totalitate creata, in totalitate nempe esse participan, quae simul includitur aliquo modo in Totalitate increata sive Esse per essentiam, mediante nihilo quod superatur per infinitam potentiam divinam activam libere exercitam. Homo invenitur in hac situatione et intellectus ei permittit aliquo modo transcendere istam situationem, praecise ut eam cognoscat et ad Deum – a quo procedit – dirigatur per cognitionem et amorem, quae spatium atque historiam transcendunt. Per suam actionem spiritualem, homo manifestare debet propriam suam situationem: scilicet distat infinite a Deo, qui est infinite proximus; et débet Deum diligere, non tamquam unum inter plures, sed tamquam Unicum: ex toto corde; et debet quoque seipsum aliosque diligere, iuxta mensuram propriae consistentiae ontologicae et secundum suam originem: propter Deum et in Deo. Libertati Dei in creando, correspondet libertas hominis ad Deum amandum super omnia. Talis autem amor non datur, sic et simpliciter (implicite), in quolibet amore, quia non omnia sunt Deus, licet omnia a Deo procedant et Deus sit omnia. |
---|---|
Второстепенные работы: | Enthalten in: Divus Thomas
|