KARL RAHNER E L'ERMENEUTICA TOMISTICA (La risoluzione-dissoluzione della metafisica nell'antropologia)

Quomodo interpretanda sit identitas quam Rahner affirmat inter intelligere et esse, perarduum videtur opus propter methodum ipsam rahnerianam quae non dedignatur opposita quaeque principia a pluribus sumere philosophiis. At ipsius processus actuationem considerantes, in promptu apud omnes emergit, e...

Descripción completa

Guardado en:  
Detalles Bibliográficos
Autor principal: Fabro, Cornelio 1911-1995 (Autor)
Tipo de documento: Electrónico Artículo
Lenguaje:Italiano
Verificar disponibilidad: HBZ Gateway
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Publicado: Edizioni Studio Domenicano 1971
En: Divus Thomas
Año: 1971, Volumen: 74, Número: 4, Páginas: 423-465
Acceso en línea: Volltext (lizenzpflichtig)
Parallel Edition:Electrónico
Descripción
Sumario:Quomodo interpretanda sit identitas quam Rahner affirmat inter intelligere et esse, perarduum videtur opus propter methodum ipsam rahnerianam quae non dedignatur opposita quaeque principia a pluribus sumere philosophiis. At ipsius processus actuationem considerantes, in promptu apud omnes emergit, ex ipsius Rahner declarationibus, acceptionem ab ipso factam sic dictae « methodi trascendentalis » seu apriori philosophiae modernae stricto sensu. Haec autem methodus necessario ac per se importat atque evolvit: 1. Interpretationem mechanicam senstbilitatis utpote quae obiectum ipsius sentire, non qualitates reales mundi corporei, sed unum motum localem fingit ita quod sentire subiacet formis a priori spatii ac temporis functione quadam dialectica (« actus materiae », « actus contra materiam » ) quae videtur proprium inventum ipsius Rahner. - 2. Interpretationem unificantem atque unitariam totius processus cognoscitivi, immo ipsius vitae spiritualis in toto, remittit Rahner ad aliam inventionem suam quae « praenotio » (Vorgriff,) ab ipso dicitur et munus ipsius Ich denke überhaupt kantiani gerit: qua operatione trascendentali secundum Rahner intellectus in unum coalescit dynamismum: sive abstractionem intelligibilem, sive conversionem ad phantasmata sive ipsam reditionem animae in seipsam per reflexionem unam constituere operationem conscientiae. Nodus hic atque vis est identificatio actus entis (esse,) cum functione (praedicativa) iudicii seu cum actu conscientiae. - 3. Perperam Rahner, appellando ad trartscendentalitatem ipsius praenotionis (Vorgriff), trascendentiam v'indicare praetendit, cum et ipsum ordinem transcendentalium apud S. Thomam consulto ipse pervertit verum praeponens enti atque sic dictam anthropologiam trascendentalem pro metaphysica ipsa (immo et pro theologia!?) habere intendit. - 4. Tandem propter spontaneitatem trascendentalem ipsius apriori (Vorgriff,), quae primo in derivatione sensus ab intellectu actuari docet Rahner ac deinde in graduali identificatione ipsius conscientiae cum rerum actualitate seu esse completur, in unum convergere affirmat intelligere et velie seu libertatem coincidere vult cum volitione immo et cum ipsa intellectione. - De cetero hanc deformationem radicalem Thomismi seu realismi christiani implicite fatetur et ipse Rahner dum Heidegger « unum » suum affirmat magistrum seque theologum non technicum sed mere jocantem (« Dilettant ») aperte profiteur.
Obras secundarias:Enthalten in: Divus Thomas