RT Article T1 METODO TRASCENDENTALE E PROGRESSO NEL CAMPO DEL PENSIERO CATTOLICO JF Divus Thomas VO 70 IS 4 SP 443 OP 474 A1 Perini, Giuseppe LA Italian YR 1967 UL https://ixtheo.de/Record/1787747336 AB Hoc scripto Auctor percenset et in quaestionem vocat ea quae proferuntur in tribus operibus recenter editis, quibus, diversa quidem ratione sed haud dissimili animo, catholicis suadetur ut in rebus philosophicis et theologicis pervestigandis illa utantur methodo, quae a Kantio primo excogitata, « transcendentalis » appellitatur. Primum ex istis tribus operibus, auctore cl. Eduardo Dirven, S. I., eo spectat ut ostendat Iosephum Maréchal, S. I., qui existimatur methodum transcendentalem catholicis primus invexisse, nihilo minus tamen fidelem discipulum doctrinae Sancti Thomae permansisse ; secundum vero, auctore cl. Othone Muck, S. I., descriptionem praebet de placitis eorum catholicorum qui methodum transcendentalem nostro tempore sequuntur ; tertium, demum, auctore cl. Ioanne Lotz, S. I., continet conatum componendi, methodo transcendentali, renovatam quandam meta physicam.