RT Article T1 SOCIOLOGIAE CATHOLICAE AD MORALEM RELATIO JF Divus Thomas VO 62 SP 183 OP 197 A1 Kuničió, Jordanus LA Italian YR 1959 UL https://ixtheo.de/Record/1787738264 AB Inter doctor es catholicos tam de ratione ipsa doctrinae socialis catholicae quam de eiusdem cum theologia relatione multiplex extat sententia. Ecclesiam catholicam suam doctrinam socialem proponere, de iure et de facto, constat. Eo ipso connexio doctrinae socialie catholicae cum doctrina revelata de fide et moribus monstratur. Est enim Ecclesia custos et magistra verbi revelati. — Articulus requirit ante omnia, ut bene distinguatur sociologia positiva a sociologia philosophica, ambae autem, utpote scientiae ordinis naturalis, a sociologia catholica, quam supernaturalitatis nota exuere nefas est. Hac distinctione posita, locus sociologiae catholicae in ipso theologiae aedificio inveniri debet. Ex obiecto eiusdem doctrinae socialis catholicae seu sociologiae catholicae constat ittam pertinere ad partem theologiae quae de activitate homini propria agit, scilicet ad partem de moribus seu moralem. Sociologia cattolica est ipsa theologia moralis ad activitatem hominis in societate applicata seu extensa. Ordo socialis est pars ordinis moralis, unde scientia de primo se habet ut pars ad scientiam de secundo ordine. Principia, obiectum, methodus, finis eorum intimam connexionem evincunt.