TOTUS HOMO AD STATUM RELATUS

An adsit et quaenam sit relatio hominis ad Statum. Huic quaestioni quidam putant respondendum esse distinguendo inter individuum et personam. Nomine « individui » intelligunt elementum materiale in homine, quod legibus physicis regi volunt ; nomine vero « personae » elementa rationis et voluntatis v...

Full description

Saved in:  
Bibliographic Details
Main Author: Kuničić, J. (Author)
Format: Electronic Article
Language:Italian
Check availability: HBZ Gateway
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Published: Edizioni Studio Domenicano 1958
In: Divus Thomas
Year: 1958, Volume: 61, Pages: 50-62
Online Access: Volltext (lizenzpflichtig)
Description
Summary:An adsit et quaenam sit relatio hominis ad Statum. Huic quaestioni quidam putant respondendum esse distinguendo inter individuum et personam. Nomine « individui » intelligunt elementum materiale in homine, quod legibus physicis regi volunt ; nomine vero « personae » elementa rationis et voluntatis vocant. Relatio itaque esset superioritatis ratione personae, injerioritatis et subiectionis ratione individui. Scopus articuli est solutionem quaestionis ex notione personae prout est subiectum iurium et officiorum petere. Talis relatio inter hominem et Statum existit, qualem vel iura permittunt vel officia imponunt, semper salva unitate et dignitate humanae personae. Inter corpus et animam adest unitas personalis, ex qua unum principium quod agendi et patiendi resultat. Quidquid homo ut homo agit, hoc ad unicum principium rejertur. Actus humani et non actus hominis ad moralem, et consequenter ad doctrinam socialem catholicam, pertinere dicendi sunt. Totus igitur homo, at non secundum se totum nec secundum omnia sua ad Statum refertur. Superordinatur iuribus ab auctore naturae acceptis ; subordinatur offieiis, quae ut enti sociali ab eodem auctore naturae imposita sunt.
Contains:Enthalten in: Divus Thomas