PRINCIPIA DIDACTICA S. THOMAE
Cum etiam apud auctores didacticos catholicos S. Thomae circa problema didacticum fere nullum meritum tribuatur, scopus articuli est ex ipsius S. Thomae operibus principia eruere, ex quibus facile est videre, S. Thomam circa modum docendi eximium praeceptorem esse. Docens-addiscens-valores doctrinal...
Main Author: | |
---|---|
Format: | Electronic Article |
Language: | Italian |
Check availability: | HBZ Gateway |
Fernleihe: | Fernleihe für die Fachinformationsdienste |
Published: |
1955
|
In: |
Divus Thomas
Year: 1955, Volume: 58, Pages: 398-411 |
Online Access: |
Volltext (lizenzpflichtig) |
Summary: | Cum etiam apud auctores didacticos catholicos S. Thomae circa problema didacticum fere nullum meritum tribuatur, scopus articuli est ex ipsius S. Thomae operibus principia eruere, ex quibus facile est videre, S. Thomam circa modum docendi eximium praeceptorem esse. Docens-addiscens-valores doctrinales apta methodo propositi: en capita intra quae volvitur phaenomenon activitatis docendi. Docens in docendo procedat sicut procederet in doctrina invenienda, unde ad captum addiscentis descendere debet et procedere ut agens secundarium, externum. Addiscens est in potentia vitali ad sciendum, et procedit ut agens principale in processu sciendi seu addiscendi, unde insistit S. Thomas supra principium cooperationis activae ex parte addiscentis. Varii typi addiscentium non effugerunt S. Thomam. Valores cognoscendi sunt ut finis, qui obtineri apte potest attendendo ad principium, ut tradantur solum quae principaliora, et hoc ex illis quae addiscentem vitaliter tangunt, semper coniugendo obiecta sciendi. Methodus didactica non semper eadem adhibenda, at semper gradatim procedendum. Insuper movendi affectus addiscentis, super omnia autem activismus addiscentis promovendus. |
---|---|
Contains: | Enthalten in: Divus Thomas
|