RT Article T1 Prime conclusioni dottrinarie dopo il V Centenario di Savonarola JF Divus Thomas VO 56 SP 403 OP 409 A1 Scaltriti, Giacinto LA Italian YR 1953 UL https://ixtheo.de/Record/1787733173 AB Quinto a nativitate fr. H. Savonarola Centenario ad finem vergente (1452-1952), A. maioris momenti conclusiones historico-doctrinales colligere intendit, ex iis quae PP. Dominiciani Augustae Taurinorum et Centrum Historicum Florentinum diligentiori inquisitione ad illustrandam perdifficilem quaestionem ordinarunt: 1) sub aspectu historicotheologico: de charismate prophetico agitur quod - salvo semper Ecclesiae judicio - in luce turn historiae turn theologiae perpenditur. Fr. H. S. mens ita theolog we instructa apparet ut hinc fluat ejus « celsa, clara, firma sententia » in praedicatione, inde vero superiori lumine perfusa nobis manifestetur, quo historia humana contemplatur sub lumine Divinae Doctrinae ad quam homines revocantur ; 2) quoad respectum hierarchicum, relate ad Alexandrum VI, S., institutionem obiectivam officii et subiectivam hominis conditionem, qui in determinato historiae momento officio jungitur, tamquam optimus S. Thomae discipulus, diligenter distinguens, reverentiam, honorem, obedientiam officio « Vicarii Dei » in terra, sincere tribuit ; caritatem (cum eius actu, qui « correctio fraterna » dicitur) necnon filialem pietatem, erga Hominem, visibiliter exercet.