Doctrinae Concilii Chalcedonensis usus et influxus in theologia S. Thomae Aquinatis

Inter mediaevales theologos S. Thomas primus omnium fuit qui inspexit adhibuitque documenta et textus authenticos priorum Conciliorum oecumenicorum. Quare, occasione XV centenarii Concilii Chalcedonensis, exarata est critica simulque theologica inquisitio de variis doctrinae catholicae capitibus qua...

Descripción completa

Guardado en:  
Detalles Bibliográficos
Autor principal: Geenen, G. (Autor)
Tipo de documento: Electrónico Artículo
Lenguaje:Italiano
Verificar disponibilidad: HBZ Gateway
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Publicado: Edizioni Studio Domenicano 1953
En: Divus Thomas
Año: 1953, Volumen: 56, Páginas: 319-342
Acceso en línea: Volltext (lizenzpflichtig)
Descripción
Sumario:Inter mediaevales theologos S. Thomas primus omnium fuit qui inspexit adhibuitque documenta et textus authenticos priorum Conciliorum oecumenicorum. Quare, occasione XV centenarii Concilii Chalcedonensis, exarata est critica simulque theologica inquisitio de variis doctrinae catholicae capitibus quae et prout in operibus et doctrina S. Thomae usum et influxum illius Concilii ostentant. Sunt autem sequentia: - 1. De Primatu Romani Pontificis in rebus fidei: exponuntur ex Concilio argumenta varia quae Primatum stabiliunt. Indagatur et explicatur quare S. Thomas in hac re nullius momenti videtur facere Epistolam famosissimam sic dictam Synodalem « Repletum est gaudio » ad Leonem M. (Ep. 98). - 2. Doctrina Christologica : De duabus naturis in unitate personae contra Monophysitas et Nestorianos in genere. In specie redarguitur error Eutychetis, cujus doctrina exhibetur tanquam qui docebat « confusionem naturarum per commixtionem » prout et ipsi Patres chalcedonenses autumaverunt. - 3. Doctrina Trinitaria: A) Ostendit S. Thomas quod et quomodo Concilium Chalcedonense jam docuit quod Spiritus Sanctus procedit non tantum ex Patre sed etiam ex Filio ; sicque Aquinas pro doctrina catholica de processione « ab utroque » stabilienda, suo jam tempore argumentum detexit et exposuit quod a multis adhuc ignorari videtur. De progressu dogmático agendo, occasione additionis « Filioque » in symbolo fidei, S. Thomas exposuit quod et quomodo ex principiis sicut et ex factis quae in documentis et textibus Concilii quarti inveniuntur, progressus ille explicari queat; sicque theologorum princeps rursus ostendit quanti momenti Studium et doctrina hujus Concilii Chalcedonensis sint facienda. Itaque, ex inquisitione critico-doctrinali revera apparet, quod haec varia doctrinae catholicae capita « omnia patent ex gestis Chalcedonenis synodi », prout ceteroquin, ipsissimis su verbis, S. Thomas in De Potentia, q. 10, a. 4, ad 13, scripsit.
Obras secundarias:Enthalten in: Divus Thomas