La solution scolastique du problème de l'union hypostatique
Theologi medii aevi patristicae traditioni inhaerentes, tenent omnes animam cum corpore constituere compositum personale. Quapropter omnes et singuli homines ex unione propriae animae cum corpore proprio et sunt naturae humanae individuae et personae ab inricem distinctae. In Christo autem hujusmodi...
Main Author: | |
---|---|
Format: | Electronic Article |
Language: | Italian |
Check availability: | HBZ Gateway |
Fernleihe: | Fernleihe für die Fachinformationsdienste |
Published: |
Edizioni Studio Domenicano
1947
|
In: |
Divus Thomas
Year: 1947, Volume: 50, Pages: 246-254 |
Online Access: |
Volltext (lizenzpflichtig) |
Summary: | Theologi medii aevi patristicae traditioni inhaerentes, tenent omnes animam cum corpore constituere compositum personale. Quapropter omnes et singuli homines ex unione propriae animae cum corpore proprio et sunt naturae humanae individuae et personae ab inricem distinctae. In Christo autem hujusmodi compositum non terminatur ad seipsum sed ad personam Verbi. In ceteris hominibus esse est a natura humana t sic substantificantur in seipsis. In Christo substantificatio est a persona divina, id est, ab alio, et non a natura humana. Sed natura humana substantificatur in persona jam exsistente. Non igitur est persona creata, sed habet personam divinam. S. Bonaventura: « Non dependet ex seipsa, sed potius e converso, rationalis natura dependet ex hypostasi divina et habet substantificari in illa, sicut natura substantificatur in persona» (3 Sent., dist. 1, a. 1, q. 1). S. Thomas:« Prout est in suo complemento: secundum vero quod venit in unionem magis completi non dicitur hypostasis sicut manus vel pes..., sed illud completum ad quod concurrit dicitur hypostasis vel suppositum» (Sum. Theol., 3, q. 2, a. 3, ad 2). Expressius ab eodem Angelico:« In Christo suppositum subsistens est persona Filii Dei, quae simpliriter substantificatur per naturam divinam, non autem simpliciter substantificatur per naturam humanam, quia persona Filii Dei fuit ante humanitatem assumptam». Individuum assumptum substantificatur in persona divina. Ulterius inquiri potest quid sunstantificatio aliena haec importat. Quam quaestionem langit S. Doctor, ibidem scribens: « Substantificatur autem suppositum aeternum per naturam humanam, in quantum est hic homo» (De Un. Verbi in̓c., a. 4). |
---|---|
Contains: | Enthalten in: Divus Thomas
|