RT Article T1 Il falso e l'antiscientifico di una Criteriologia JF Divus Thomas VO 41 SP 523 OP 542 A1 Bonamartini, Ugo LA Italian YR 1938 UL https://ixtheo.de/Record/1787724344 AB 1. Definitur Criteriologia Scholae Lovaniensis, cujus problema criticum est, scepticorum more, contra Metaphysicam statutum atque solutum. — 2. Falsa et antiscientifica demonstratur hujus Scholae doctrina de veritatibus rationalibus, ita ut ne specie quidem a positivis distinguantur. — 3 et 4. Falsa et antiscientifica demonstratur ejusdem doctrina de veritatibus positivis, quae, quamvis novo loquendi modo, non secus tamen explicantur ac a communibus Logicae libris. — 5. Falsus et antiscientificus demonstratur ejusdem agnosticismus methodicus, cujus gratia non tantum veritatum quarumdam realitas, sed ne veritatis quidem definitio esset admittenda ne praeoccupata problematis critici solutio videatur. — 6. Falsa et antiscientifica ejusdem praejudicia sceptica, quorum gratia quidquid est metaphysicum nullo modo Crite-riologiam ipsam praecedere possit, confutantur. — 7. Falsus et antiscientificus demonstratur ejusdem dogmatismus quidam, per quem, facto cognitionis posito, ad reflexionem quamdam cum scepticis legitime procedi posse putatur. — 8. Falsa et antiscientifica demonstratur haec reflexionis nova methodus, ex qua scientia criteriologica procederet, quia positivistica omnino. — 9. Criteriologica scientia fit, non secus ac aliae scientiae, ex facto cognitionis nostrae vere cognito, ac simul ex principiorum luce, et metaphysicis criteriis. — Caeterum, cum Philosophiae relatio ad Religionem ac Revelationem divinam intrinseca ac directa sit, neque thomistica neque christiana censenda videtur Philosophiae pars illa critica, quae relationis hujus fundamenta per methodum vere proprieque scepticam omnino dissolvit.