RT Article T1 De cooperatione voluntatis in cognitionem JF Divus Thomas VO 41 SP 494 OP 507 A1 Xiberta, Bartholomaeus M.ยช LA Italian YR 1938 UL https://ixtheo.de/Record/1787724328 AB In processu adaequato cognitionis sunt duo momenta: visio et adhaesio seu assensus. Visio est solius potentiae cognitivae, adeoque in ipsam voluntas non cooperatur nisi per accidens; assensus vero est actus humanus, proinde in ipsum voluntas semper cooperatur, et quidem ea ratione qua ipsius interventus pertinet ad constitutionem essentialem actuum humanorum, qui, ut compertum est, eliciuntur praelucente intellectu per visionem veritatis, imperante voluntate, exsequente una ex potentiis. Imperium voluntatis elicitur cum necessitate in veritatibus evidentissimis, libere in ceteris. Non ergo sola fides voluntatis imperium exigit neque per hoc differt a scientia; fides et scientia differunt quia in scientia voluntas assensum imperat visa ipsius rei veritate, in fide vero ducta rei veritate ex auctoritate. Probatio, vero, nititur argumentis sumptis ex observatione psycologica processus cognitionis. Hac explicatione: 1) rationalitas fidei non modo non periclitatur, verum etiam luculentius resplendet; 2) S. Thomas quamquam alicubi aliter sentire videatur, nihilominus, attentis adjunctis historicis et aliis ejusdem Angelici dictis, licet non stricte in littera sistere.